- PYROPI
- PYROPIGraece πυρωποὶ, carbunculi appellati occurrunt, apud Plinium, l. 37. c. 7. Principatum habent carbunculi, a similitudine ignium vocati, cum ipsi non sentiant ignes, ob id a quibusdam pyropi appellati.Ubi etiam scribitur in quibusdam exemplaribus, cum ipsi non sentiantur. Cuius lectionis hic esset sensus, carbunculos ab ignium similitudine appellari, cum tamen ipsi non sentiantur igniti, ut carbones, sed instar tantum ignium ardeant, unde et Pyropi quibusdam dicti. Quam sententiam forsan aliquis praeferret. Ovid. l. 2. Met. v. 2.Clara micante auro, flammasque imitata pyropo.Epiphanius de Sarda, ἔςτι δὲ πυρωπὸς τῷ εἴδει καὶ αἱματώδης, est autem pyropus facie et sanguineus. Nam Sarda itidem inter ardentes gemmas, quarum omnium primcipatum carbunculi habent etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 277. Sed Bocharto Pyropum, Aes dicebatur, cum scil. aeri coronario in singulas uncias sex addebantur scrupuli auri, i. e. quatuor aeris partibus auri quinta; quod ignem fulgore suô referret. Quomodo Eumolpus in Bacchicis, apud Diodorum, l. 1. Bacchum seu Solem appellat,Α᾿ςτροφανῆ Διόνυςςον εν ἀκτίνεςςι πυρωπὸν.Et Strabo, l. 15. Persas in auro dicit in honore habuisse τὸ πυρωπὸν, i. e. igneam speciem, quia ignem colebant. Sic in Solino, Lusitanis Ceraunitis color est, e pyropo: His enim fulgorem esse igneum alii docent. Martianus Capella, l. 1. Cerauniorum vibrans fulguransque lumen. Et expressius Claudian. in Laude Serenae, v. 77.———— Pyrenaeisque sub antris,Ignea fulmineae legêre Ceraunia nymphae.Sed et in variis coloribus, quibus columbarum pluma Soli opposita fulget, hic quoque a Lucretio memoratur, l. 2. v. 802.Namque alias fit, ubi claro sit rubra pyropo.Ut Philo, l. de temulentia, columbae cervicem, Solis radiis oppositam, celorem haberedicit φοινικοῦν καὶ κυανοῦν, πυρωπόντε, puniceum, caeruleum et pyropum. Et Romanos Propertius aevô suô parmis pyropum induxisse docet, cum priscit tem poris frugalitatem ita laudat, l. 4. Eleg. 11. v. 21.Picta nec inducto fulgebat parma pyropo etc.E' quibus omnibus colligit Bochartus, pyropum metallum esse, non carbunculum: cum auri vel aeris bractea parmae induci recte dicatur, ut parieti tectorium: Carbunculus non item. Hinc et plin. de Auro coronario, Idemque in unciis additis auri scrupulis senis, praetenui pyrepi bracteâ ignescit. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16. ubi Pyropo, quod ex aere auroque conflatum igneô fulgore coruscavit, vocem Hebraeam Hasmal non male convenire, docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.